- EPHRAIM
- EPHRAIMsecundus Iosephi. fil. Gen. c. 41. v. 52. 1. Par. c. 6. v. 66. adoptatus in numerum filiorum Iacob, ita semen Abrahae multiplicavit, ut de tribu eius ad montem Sinai inventi sint, virorum qui gestandis armis essent idonei. 40 milia, quingenti, quibus omnibus, excepto Iosua, in deserto mortuis, eorum fil. 32. milia quingenti terram promissionis ingressi, pro patre Iosepho citra Iordanem poslessionem sortiti sunt. Erat tribus haec valde montosa, et propter divitiarum magnitudinem et terrae sertilitatem affluebat, atque aetate etiam Hieronumi quasi luxuriabat. Et quia maxima erat et instar lapidis durioris invicta, aliquoties decem tribus Israel dictae sunt Ephraim et sumitur pro decem tribubus sive regno Israel. Inter alia Hoseae c. 5. v. 5. Est haec tribus inter Tribum Beniamin ad Austr. et Tribum Manasles ad bor. Ad. Occ. terminatur mari Syrico, ad Ort. Iorane fluv. Baudr. Benedictionem accepit Ephraim, a Patre, prae Menasle seniore, an ut ostenderet Spiritu Prophetico actus, GEntiles, per gratiam Evangelicam, Iudaeisolim praeferendos: Ieroboamus et Nadabus Reges Israelitarum ex hae tribu fuêrunt. Samatia et Sichem Praecipuae urbes. Gen c. 48. v. 1. 14. 17. 20. Torniel. a. M. 2345. n. 3. 3058. n. 1. Genebr. l. 1. Chron. Vide Ioseph. Antiqq. l. 5. c. 3. Lat. frugifter, aut crescens, item mons, sive montes et montana, quae inter Herichuntem et hierosolyma extenduntur: Frequentia habitationibus. Longitud. 9. mill.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.